F. F. - 2.-El monje sacristán, ahogado en el río

2.-El monje sacristán, ahogado en el río

II. Variantes de tres leyendas por Gil de Zamora

Liber Mariae, tract. XVI, cap. 1, mir. 1; fol. 119 v.-120 v.

Monachus quidam fuit in quodam coenobio, qui sacristae officio fungebatur. Hic ergo valde erat lubricus, et diaboli instinctu aliquoties libidinis aestibus urebatur; verumtamem almifluam matrem Christi non modice diligebat, et transiens ante ejus altare semper eam cum reverentia salutabat, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Erat autem a prope ipsi coenobio fluvius, quem frater supradictus transibat, quando ad explendam concupiscentiam suam pergebat. Quadam igitur nocte volens ire ad scelus assuetum, coram altari salutavit almifluam matrem Jesu; ac deinde ecclesiae januas aperiens ad praedictum fluvium pervenit. Quem dum vellet transire a diabolo impulsus in eumdem cecidit; et mox demersus, ibidem interiit. Cujus animam mox rapuit multitudo daemonum, cupiens eam deferre in barathrum. Sed pietate Dei affuerunt etiam angeli, si forte possent illi ferre aliquod solatium. Quibus venientibus dixerunt daemones verbis contumacibus: Ut quid huc advenistis? nihil in hac anima habetis; quoniam propter mala opera quae gessit, juste concessa est nobis. Ad hoc sancti angeli, dum non sufficienter haberent quid ferrent boni operis, ecce subito advenit sancta Dei genitrix; et liberali auctoritate dixit illis daemonibus: Cur, o nequissimi spiritus, hanc animam rapuistis? Responderunt: Quia invenimus eam vitam consummasse in operibus malis. At illa, falsa sunt, inquit, quae profertis. Scio enim quod alicubi pergens, ille primum me salutabat, ac rediens silenter hoc agebat. Quod si dixeritis quod vim vobis facimus; ecce ponemus in judicio summi regis. Cumque inter se altercarentur, placuit altissimo Domino, pro meritis sanctisimae suae Matris, ut anima fratris rediret ad corpus, quatenus poenitentiam ageret de commissis.

Interea advenit tempus, quo fratres ad cantandos matutinos convocarentur. Et dum mora fieret ad pulsandum organum, surgentes aliqui ex fratribus praedictum sacristam quaesierunt; et

–––––––– 427 ––––––––

non invenientes usque ad flumen perrexerunt, et eum deinde in aqua repererunt submersum. Cujus corpus ab aqua extrahentes, mirabantur cogitantes qua occasione hoc ei contigisset. Cumque plura opinantes inter se sermocinarentur, mirum in modum ecce ille frater a morte surgens inter eos adstitit vivus; et narravit fratribus quae contigerant sibi, et quomodo evaserat sucurrente Dei genitrici. Post hoc, non solum, illud vitium quo delectari solebat deseruit, sed etiam Deo et sanctae Matri ejus ferventius servivit; et in bonis actibus vitam suam consummans etiam, in pace animam suam reddidit, operante almifluo Jesu Christo, cui est honor et gloria per infinita saecula, amen.»

Alude á esta leyenda Gil de Zamora en su himno Quid amoris, vers. 5-12.

La primera variante corresponde á la Cantiga CXI, que omite dos cosas: la recomendación que hizo la Virgen al sacerdote quatro dias mergullado en el río Sena que por Paris ven; y la vida eremítica que el resucitado profesó, agradecido al favor de su libertadora.

La variante segunda se traba directamente con la Cantiga XI del rey Alfonso y con el Milagro II de la colección de Bercéo. La fuente dimanó de Gaufredo de Lèves, obispo de Chartres (1116-1149), citado por Gualtero, monje de Cluny, en el libro435 de miraculis beatae Virginis Mariae, escrito hacia el año 1141 El monje se describe aquí como campanero (curam habens horarum sonandarum); y el acto de volcársele el esquife por los demonios pasa en un estanque (stagnum) ó laguna contigua al monasterio. La Cantiga le achacó el cargo de «tesoureiro», escogiendo visiblemente el más noble entre los varios sentidos que sufre en latín el vocablo sacrista que traducía.

F. F.

Boletín Real Academia de Historia - 6 (1885)

  • Campaneros: Bibliografía

     

  • Volver a la página anterior
  • Menu inicial CAMPANERS DE LA CATEDRAL DE VALÈNCIA
    Campaners de la Catedral de València
    © Boletín Real Academia de Historia - 6 (1885)
    © Campaners de la Catedral de València (2024)
    campaners@hotmail.com
    Actualización: 25-04-2024
    Convertir a PDF

    Connectats: 92 Visitants: 92 Usuaris: 0